- SI Deus
- SI Deussi Dea, formula verus, tum alias, tum in evocationibus Deorum tutelarium, ex urbibus obsessis, usitata Romanis, occurrit apud A. Gellium l. 2. c. 28. Veteres Romani ---- ubi terram movisse senserant, nuntiatumve erat, ferias eius rei causâ edictô imper abant; sed Dei nomen, ita uti solet, cui servari ferias oporteret, statuere et edicere quiescebant, ne, alium pro alio nominaudo, salsâ religione populum alligarent. Eas ferias si quis polluisset, piaculôque ob hanc rem opus esset, hostiam SI. DEO. SI. DEAE. immolabat. ldque ita ex decreto Pontificum observatum esse M. Varro dicit, quomam et quâ re et per quem Deroum Dearumve terra tremeret, incertum esset. Sic itaque et Dii Tutelares urbium ambiguô nomine evocitabantur, Si Deus, si Dea, quod aliter urbem capi posse non crederent, aut, si possent, nefas aestimarent Deos habere captivos, ut loquitur Macrob. Saturnal. l. 1. c. 9. Similiter, in urbium devotionibus, de nomine dubitantes utebantur hâc formulâ, Dis. Pater. Veiovis. Manes. sive. vos. quo. alio. nomine. fas. est. nominare. Neque de nomine tantum, sed de sexu quoque solliciti erant, ut restatur Arnob. adv. Gentes l. 4. Quinetiam quaedam ideo Numina sub utroque sexu venerabantur. Ita Lunum et Lunam dixêre: et Onomacrito in Hymnis Minerva ἄρσην καὶ θῆλος vocatur etc. Vide Anton. Thysium ad Gellium, et hic voce Dea, it. Sive: alibique passim.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.